- APRICA
- APRICAdicuntur loca, quae opportune Solem accipiunt, quasi aperica', quod Soli sint aperta: Nam apericum Veteres dixêre. Nec tamen omnis locus Soli expositus, apricus dicitur ex Latine loquentium usus. Non certe, qui adeo Soli patet, ut immodicis caloribus torreatur, sed ubi salubris temperies aeris. Solinus, c. 51. ubi de gente Attacroum, His temperies praerogativa miram aeris clementiam subministrat. Arcent sane affaltum noxium colles, qui salubri apricitate undique secus obiecti prohibent auras pestilentes. Disertius vocis vim apetit locus Iustini l. 36. c. 5. ubi de Hierichunte, Sed non minor loci eius apricitatis, quam ubertatis, admiratio est: quippe cum totô orbe regions eius ardentissimus Sol ist, ibi tepidi aeris naturalis quaedam ac perpetua apricitas inest. Ubi apricitatem vocat locum tepidum ac temperatum nec nimiô Sole aestuantem: praecipue vero temperatus hic est, cum commodum oritur, qui proin coquendis uvis et perficiendis sucis maxime est accommodatus. Hinc aprici colles, qui Soli orienti sunt obversi: qui Sol quoniam non est intemperate calidus, apricitatem pro temperie optimi Auctores posuêre. Graeci Veteres eiusmodi loca ἐύειλα et πρόσειλα vocârunt: est namque ἔλη et ἔιλη calor Solis modicus ac tepidior. Ab ea voce apricum locum idiotismô suô Galli vocant, qui a vento, pluvia, coeterisque aetis iniuriis seclusus est etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 990.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.